- DOLENSIS
- DOLENSISurbs quae et Dola, vulgo Doll, urbs GAll. Celt. in Britannia minore, Neadunum vett. teste Caenali, dicta. Vide Argentraeum, Hist. Brit. l. 3. c. 69. Aug. Pas. Hist. Brit. etc. long. 18. 30. lat. 49. Baudr. urbs alias Rhedonum, nunc Episcopal. sub Archiep. Turonensi; sed non exempta. 2. leuc. a littore Oceani Brit. In locis paludosis, parvi circuitus, cum castro, 4. leuc. a Macloviopoli in Ort. 10. a Rhedonibus in Boream. Est et Dola, vulgo Dole, urbs Sequanorum primaria, ubi conventus iuridicus et Academia, a Philippo Bono fundata, A. C. 1426. florentissima A. C. 1484. sub Margareta filia Maximiliani I. long. 20. 40. lat. 44. 46. A Divione 9. leuc. in Ort. 10. a Vesuntione in Occas. abest. Quibusdam est Didattion. Ptol. l. 2. c. 9. Alduasdubis fluv. in duo brachia divisus, inferiorem eius partem quasi ulnis complectitur. Ioh. Matal. Metel. Merula. A Carolo V. muris cincta. Hinc A. C. 1636. a Gallis frustra obsessa, ante aliquot Annos tamen in illorum potestatem venit, reddita pace Aquisgrani initâ. Ab lisdem vero A. C. 1674. rursus occupata, illis pace Neomagensi, cum tota Burgundia Comit. mansit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.